- MEDINA de Rio secco
- MEDINA de Rio seccoitidem illustris in Hispania familiae nomen, quae Henriciae, (Henriquez) familiae ramus est. Alfonsus enim, maior natu fil. Friderici, Patris in Admiralis Castellae officio successoris, Comitis de Melgar ac Rueda, munus Thalassiarchae (quod primus in hac familia obtinuerat Alfonsus Henriquez, Friderici Magni Magistri ordinis S. Iacobi fil. et praefati Friderici pater) ad posteros transmisit; qui etiam nomen Ducum Medinae de Rio secco nacti sunt, ut ex hac eorum serie apparet. Alfonsus Henricius Admiralis Castellae Comes Melgar, ex Maria (filia Petri Ferrandi de Velasco Comitis de Haro) genuit Fernandum Admir. Castell. Ducem de Medina de Rio secco: quô et Mariâ Gironâ (filiâ Iohannis Tellesii Gironi comitis de Urenna) natus Ludovicus I. Dux de Med. de Rio secc. Admir. Castell. uxorem sibi iunxit Annam de Cabrera, et Moncada (filiam Iohannis de Cabrera Comitis de Modica) e qua genitus Ludovicus II. Dux de Med. de Rio sec. Patri in Connestabilis dignitate successit, matris insuper nomine assumptô, genultque Ludovicum III. Henriquez de Cabrera Admiralem Castellae Ducem de Medina de Rio sec. ex Anna de Mendoza (filia Didaci Hurtadi de Mendoza Comitis de Sald.) Ludovicus Victoriam Columnam (M. Antoniô Columnâ Duce de Paliano, Pr. de Tagliacozzo genitem) cum duxisset, suscepit ex ea Iohannem Alfonsum, maritum Ludovicae de Sandoval et Roxas Ducem de Uzeda atque ex ea familiae propagatorem: in quâ Ioh. Thoman Henriquez de Ribera Admir. Castell. Ducem de Medina de Rio secc. uxorem ex familia Ducum Medina Celi sibi matrimonio iunxisse, paulo supra vidimus. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Part. I. p. 134. Nomen familiae, ab urbe cognomine, quae Latine dicitur Methymna Sicca.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.